АвтоАвтоматизацияАрхитектураАстрономияАудитБиологияБухгалтерияВоенное делоГенетикаГеографияГеологияГосударствоДомДругоеЖурналистика и СМИИзобретательствоИностранные языкиИнформатикаИскусствоИсторияКомпьютерыКулинарияКультураЛексикологияЛитератураЛогикаМаркетингМатематикаМашиностроениеМедицинаМенеджментМеталлы и СваркаМеханикаМузыкаНаселениеОбразованиеОхрана безопасности жизниОхрана ТрудаПедагогикаПолитикаПравоПриборостроениеПрограммированиеПроизводствоПромышленностьПсихологияРадиоРегилияСвязьСоциологияСпортСтандартизацияСтроительствоТехнологииТорговляТуризмФизикаФизиологияФилософияФинансыХимияХозяйствоЦеннообразованиеЧерчениеЭкологияЭконометрикаЭкономикаЭлектроникаЮриспунденкция

DE TESTAMENTIS ORDINANDIS

Читайте также:

    ПРО СКЛАДАННЯ ЗАПОВІТІВ

     

    Testamentum ex eo appellatur, quod testatio mentis est.

    1. Sed ut nihil antiquitatis penitus ignoretur, sciendum est olim quidem duo genera testamentorum in usu fuisse, quorum altero in pace et in otio utebantur, quod calatis comitiis appellabatur, altero, cum in proelium exituri essent, quod procinctum dicebatur. accessit deinde tertium genus testamentorum, quod dicebatur per aes et libram, scilicet quia per emancipationem, id est imaginariam quandam uenditionem, agebatur quinque testibus et libripende ciuibus Romanis puberibus praesentibus et eo qui familiae emptor dicebatur. sed ilia quidem priora duo genera testamentorum ex ueteribus temporibus in desuetudinem abierunt: quod uero per aes et libram fiebat, licet diutius permansit, attamen partim et hoc in usu esse desiit.

    2. Sed praedicta quidem nomina testamentorum ad ius ciuile referebantur. postea uero ex edicto praetoris alia forma faciendorum testamentorum introducta est: iure enim honorario nulla emancipatio desiderabatur, sed septem testium signa sufficiebant, cum iure ciuili signa testium non erant necessaria.

    3. Sed cum paulatim tarn ex usu hominum quam ex constitutionum emendationibus coepit in unam consonantiam ius ciuile et pfaetorium iungi constitutum est, ut uno eodemque tempore, quod ius ciuile quodammodo exigebat, septem testibus adhibitis et subscriptione testium, quod ex constitutionibus inuentum est, et ex edicto praetoris signacula testamentis imponerentur: ut hoc ius tripertitum esse uideatur, ut testes quidem et eorum praesentia uno contextu testamenti celebrandi gratia a iure ciuili descendant, subscriptiones autem testatoris et testium ex sacrarum constitutionum obseruatione adhibeantur, signacula autem et numerus testium ex edicto praetoris.

    4. Sed his omnibus ex nostra constitutione propter testamentorum sinceritatem, ut nulla fraus adhibeatur, hoc additum est, ut per manum testatoris uel testium nomen heredis exprimatur et omnia secundum illius constitutionis tenorem procedant.

    5. Possunt autem testes omnes et uno anulo signare testamentum (quid enim, si septem anuli una sculptura fuerint?) Secundum quod Pomponio uisum est. sed et alieno quoque anulo licet signare.



    6. Testes autem adhiberi possunt ii, cum quibus testamenti factio est. sed neque mulier neque impubes neque seruus neque mutus neque

    surdus neque furiosus nee cui bonis interdictum est nee is, quern leges iubent improbum intestabilemque esse, possunt in numero testium adhiberi.

    7. Sed cum aliquis ex testibus testamenti quidem faciendi tempore liber existimabatur, postea uero seruus apparuit, tarn diuus Hadrianus Catonio Vero quam postea diui Seuerus et Antoninus rescripserunt subuenire se ex sua liberalitate testamento, ut sic habeatur, atque si ut oportet factum esset, cum eo tempore, quo testamentum signaretur, omnium consensu hie testis liberorum loco fuerit nee quisquam esset, qui ei status quaestionem moueat.

    8. Pater nee non is, qui in potestate eius est, item duo fratres, qui in eiusdem patris potestate sunt, utrique testes in unum testamentum fieri possunt: quia nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi.

    9. In testibus autem non debet esse qui in potestate testatoris est. sed si filius familias de castrensi peculio post missionem facial testamentum, nee pater eius recte testis adhibetur nee is qui in potestate eiusdem patris est: reprobatum est enim in ea re domesticum testimonium.

    10. Sed neque heres scriptus neque is qui in potestate eius est neque pater eius qui habet eum in potestate neque fratres qui in eiusdem patris potestate sunt testes adhiberi possunt, quia totum hoc negotium, quod agitur testamenti ordinandi gratia, creditur hodie inter heredem et testatorem agi. licet enim totum ius tale conturbatum fuerat et ueteres, qui familiae emptorem et eos, qui per potestatem ei coadunati fuerant, testamentariis testimoniis repellebant, heredi et his, qui coniuncti ei per potestatem fuerant, concedebant testimonia in testamentis praestare, licet hi, qui id permittebant, hoc iure minime abuti debere eos suadebant: tamen nos eandem obseruationem corregentes et, quod ab illis suasum est, in legis necessitatem transferentes ad imitationem pristini familiae emptoris merito nee heredi, qui imaginem uetustissimi familiae emptoris optinet, nee aliis personis, quae ei ut dictum est coniunctae sunt, licentiam concedimus sibi quodammodo testimonia praestare: ideoque nee eiusmodi ueterem constitutionem nostro codici insert permisimus.

    ‡агрузка...

    11. Legatariis autem et fideicommissariis, quia non iuris successores sunt, et aliis personis eis coniunctis testimonium non denegamus, immo in

    quadam nostra constitutions et hoc specialiter concessimus, et multo magis his, qui in eorum potestate sunt, uel qui eos habent in potestate, huiusmodi licentiam damus.

    12. Nihil autem interest, testamentum in tabulis an in chartis membranisue uel in alia materia fiat.

    13. Sed et unum testamentum pluribus codicibus conficere quis potest, secundum optinentem tamen obseruationem omnibus factis. quod interdum et necessarium est, si quis nauigaturus et secum ferre et domi relinquere iudiciorum suorum contestationem uelit, uel propter alias innumerabiles causas, quae humanis necessitatibus imminent.

    14. Sed haec quidem de testamentis, quae in scriptis conficiuntur. si quis autem uoluerit sine scriptis ordinare iure ciuili testamentum, septem testibus adhibitis et sua uoluntate coram eis nuncupata sciat hoc perfectissimum testamentum iure ciuili firmumque constitutum.


    1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 32 | 33 | 34 | 35 | 36 | 37 | 38 | 39 | 40 | 41 | 42 | 43 | 44 | 45 | 46 | 47 | 48 | 49 |


    При использовании материала, поставите ссылку на Студалл.Орг (0.005 сек.)