|
|||||||
АвтоАвтоматизацияАрхитектураАстрономияАудитБиологияБухгалтерияВоенное делоГенетикаГеографияГеологияГосударствоДомДругоеЖурналистика и СМИИзобретательствоИностранные языкиИнформатикаИскусствоИсторияКомпьютерыКулинарияКультураЛексикологияЛитератураЛогикаМаркетингМатематикаМашиностроениеМедицинаМенеджментМеталлы и СваркаМеханикаМузыкаНаселениеОбразованиеОхрана безопасности жизниОхрана ТрудаПедагогикаПолитикаПравоПриборостроениеПрограммированиеПроизводствоПромышленностьПсихологияРадиоРегилияСвязьСоциологияСпортСтандартизацияСтроительствоТехнологииТорговляТуризмФизикаФизиологияФилософияФинансыХимияХозяйствоЦеннообразованиеЧерчениеЭкологияЭконометрикаЭкономикаЭлектроникаЮриспунденкция |
DE IVSTTTIA ET IVRE
ПРО ПРАВОСУДДЯ ТА ПРАВО 1. Iustitia est constans et perpetua uoluntas his suum cuique tribuens. 2. luris prudentia est diuinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia. 3. luris praecepta sunt haec: honeste uiuere, alterant non laedere, suum cuique tribuere. 4. Huius studii duae sunt positiones, publicum et priuatum, publicum ius est, quod ad statum rei Romanae spectat, priuatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet. dicendum est igjtur de iure priuato, quod est tripertitum: collectum est enim ex naturalibus praeceptis aut gentium aut ciuilibus. 5. Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit, nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium, quae in caelo, quae in terra, quae in man nascuntur. nine descendit mans atque feminae coniugatio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio et educatio: uidemus etenim cetera quoque animalia istius urns peritia conseri. 6. Ius autem ciuile uel gentium ita diuiditur: omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium ciuitatis est uocaturque ius ciuile, quasi ius proprium ipsius ciuitatis: quod uero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. et populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sunt, suis locis proponemus. Sed ius quidem ciuile ex unaquaque ciuitate appeilatur, ueluti Atheniensium: nam si quis uelit Solonis uel Draconis leges appellare ius ciuile Atheniensium, поп errauerit. sic enim et ius, quo populus Romanus utitur, ius ciuile Romanorum appellamus: uel ius Quiritium, quo Quirites utuntur: Romani enim a Quirino Quirites appellantur. 7. Constat autem ius nostrum aut ex scripto aut ex non scripto. Scriptum ius est lex, plebi scita, senatus consulta, principum placita, magistratuum edicta, responsa pradentium. 8. Lex est, quod populus Romanus senatore magistratu interrogante, ueluti consule, constituebat, plebi scitum est, quod plebs plebeio magistratu interrogante, ueluti tribune, constituebat. plebs autem a populo eo differt, quo species a genere: nam appellatione populi umuersi ciues significantur connumeratis etiam patriciis et senatoribus: plebis autem appellatione sine patriciis et senatoribus ceteri ciues signfficantur. sed et plebi scita lege Hortensia lata non minus ualere quam leges coeperunt. 9. Senatus consnltum est, quod senatus iubet atqee constituit. nam cum auctus est populus Romanus in eum modum, ut difficile sit in unum eum conuocare legis sanciendae causa, aequum uisum est senatum uice populi consuli. Поиск по сайту: |
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав. Студалл.Орг (0.004 сек.) |