АвтоАвтоматизацияАрхитектураАстрономияАудитБиологияБухгалтерияВоенное делоГенетикаГеографияГеологияГосударствоДомДругоеЖурналистика и СМИИзобретательствоИностранные языкиИнформатикаИскусствоИсторияКомпьютерыКулинарияКультураЛексикологияЛитератураЛогикаМаркетингМатематикаМашиностроениеМедицинаМенеджментМеталлы и СваркаМеханикаМузыкаНаселениеОбразованиеОхрана безопасности жизниОхрана ТрудаПедагогикаПолитикаПравоПриборостроениеПрограммированиеПроизводствоПромышленностьПсихологияРадиоРегилияСвязьСоциологияСпортСтандартизацияСтроительствоТехнологииТорговляТуризмФизикаФизиологияФилософияФинансыХимияХозяйствоЦеннообразованиеЧерчениеЭкологияЭконометрикаЭкономикаЭлектроникаЮриспунденкция

DE OBLIGATIONIBVS QVAE EX DELICTO NASCVNTVR

ПРО ЗОБОВЯЗАННЯ, ЩО ВИНИКАЮТЬ ІЗ ДЕЛИКТА

 

Cum expositum sit superiore libro de obligationibus ex contractu, sequitur ut de obligationibus ex maleficio dispiciamus. sed illae quidem, ut suo loco tradidimus, in quattuor genera diuiduntur: hae uero unius generis sunt, nam omnes ex re nascuntur, id est ex ipso maleficio, ueluti ex furto aut rapina aut damno aut iniuria.

1. Furtum est contrectatio rei fraudulosa uel ipsius rei uel etiam usus eius possessionisue, quod lege naturali prohibitum est admittere.

2. Furtum autem uel a furuo id est nigro dictum est, quod clam et obscure fit et plerumque nocte: uel a fraude: uel a ferendo, id est auferendo: uel a Graeco sermone, qui for? appellant fures.

3. Furtorum autem genera duo sunt, manifestum et nee manifestum. nam conceptum et oblatum species potius actionis sunt furto cohaerentes quam genera furtorum, sicut inferius apparebit. manifestus fur est, quern Graeci appellant: nee solum is qui in ipso furto deprehenditur, sed etiam is qui eo loco deprehenditur, quo fit, ueluti qui in domo furtum fecit et nondum egressus ianuam deprehensus fuerit, et qui in oliueto oliuarum aut in uineto uuarum furtum fecit, quamdiu in eo oliueto aut in uineto fur deprehensus sit: immo ulterius furtum manifestum extendendum est, quamdiu earn rem fur tenens uisus uel deprehensus fuerit siue in publico siue in priuato uel a domino uel ab alio, antequam eo perueniret, quo perferre ac deponere rem destinasset. sed si pertulit quo destinauit, tametsi deprehendatur cum re furtiua, non est manifestus fur. nee manifestum furtum quid sit, ex his quae diximus intellegitur: nam quod manifestum non est, id scilicet nee manifestum est.

4. Conceptum furtum dicitur, cum apud aliquem testibus praesentibus furtiua res quaesita et inuenta sit: nam in eum propria actio constituta est, quamuis fur non sit, quae appellatur concepti; oblatum furtum dicitur, cum res furtiua ab aliquo tibi oblata sit eaque apud te concepta sit, utique si ea mente tibi data fuerit, ut apud te potius quam apud eum qui dederit conciperetur: nam tibi, apud quern concepta sit, propria aduersus eum qui optulit, quamuis fur non sit, constituta est actio, quae appellatur oblati. est etiam prohibiti furti actio aduersus eum, qui furtum quaerere testibus praesentibus uolentem prohibuerit. praeterea poena constituitur edicto praetoris per actionem furti non exhibiti aduersus eum, qui furtiuam rem apud se quaesitam et inuentam non exhibuit. sed hae actiones, id est concepti et oblati et furti prohibiti nee non furti non exhibiti, in desuetudinem abierunt. cum enim requisitio rei furtiuae hodie secundum ueterem obseruationem non fit: merito ex consequentia etiam praefatae actiones ab usu communi recesserunt, cum manifestissimum est, quod omnes, qui scientes rem furtiuam susceperint et celauerint, furti nee manifesti obnoxii sunt.



5. Poena manifesti furti quadrupli est tarn ex serui persona quam ex liberi, nee manifesti dupli.

6. Furtum autem fit non solum, cum quis intercipiendi causa rem alienam amouet, sed generaliter cum quis alienam rem inuito domino contractat. itaque siue creditor pignore siue is apud quern res deposita est ea re utatur siue is qui rem utendam accepit in alium usum earn transferal, quam cuius gratia ei data est, furtum committit. ueluti si quis argentum utendum acceperit quasi amicos ad cenam inuitaturus et id peregre secum tulerit, aut si quis equum gestandi causa commodatum sibi longius aliquo duxerit, quod ueteres scripserunt de eo, qui in aciem equum perduxisset.

7. Placuit tamen eos, qui rebus commodatis aliter uterentur, quam utendas acceperint, ita furtum committere, si se intellegant id inuito domino facere eumque si intellexisset non permissurum, ac si permissurum credant, extra crimen uideri: optima sane distinctione, quia furtum sine affectu furandi non committitur.

8. Sed et si credat aliquis inuito domino se rem commodatam sibi contrectare, domino autem uolente id fiat, dicitur furtum non fieri, unde illud quaesitum est, cum Titius seruum Maeuii sollicitauerit, ut quasdam res domino subriperet et ad eum perferret, et seruus id ad Maeuium pertulerit, Maeuius, dum uult Titium in ipso delicto deprehendere, permisit seruo quasdam res ad eum perferre, utrum furti an serui corrupti iudicio teneatur Titius, an neutro?

‡агрузка...

Et cum nobis super hac dubitatione suggestum est et antiquorum prudentium super hoc altercationes perspeximus, quibusdam neque furti neque serui corrupti actionem praestantibus, quibusdam furti tantummodo: nos huiusmodi calliditati obuiam euntes per nostram decisionem sanximus non solum furti actionem, sed etiam serui corrupti contra eum dari: licet enim is seruus deterior a sollicitatore minime factus est et ideo non concurrant regulae, quae serui corrupti actionem introducerent, tamen consilium corruptoris ad perniciem probitatis serui introductum est, ut sit ei poenalis actio imposita, tamquam re ipsa fuisset seruus corruptus, ne ex huiusmodi impunitate et in alium seruum, qui possit corrumpi, tale facinus a quibusdam perpetretur.

9. Interdum etiam liberorum hominum furtum fit, ueluti si quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra sit, subreptus fuerit.

10. Aliquando autem etiam suae rei quisque furtum committit, ueluti si debitor rem quam creditori pignoris causa dedit subtraxerit.


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 32 | 33 | 34 | 35 | 36 | 37 | 38 | 39 | 40 | 41 | 42 | 43 | 44 | 45 | 46 | 47 | 48 | 49 |


Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав. Студалл.Орг (0.005 сек.)