|
|||||||
АвтоАвтоматизацияАрхитектураАстрономияАудитБиологияБухгалтерияВоенное делоГенетикаГеографияГеологияГосударствоДомДругоеЖурналистика и СМИИзобретательствоИностранные языкиИнформатикаИскусствоИсторияКомпьютерыКулинарияКультураЛексикологияЛитератураЛогикаМаркетингМатематикаМашиностроениеМедицинаМенеджментМеталлы и СваркаМеханикаМузыкаНаселениеОбразованиеОхрана безопасности жизниОхрана ТрудаПедагогикаПолитикаПравоПриборостроениеПрограммированиеПроизводствоПромышленностьПсихологияРадиоРегилияСвязьСоциологияСпортСтандартизацияСтроительствоТехнологииТорговляТуризмФизикаФизиологияФилософияФинансыХимияХозяйствоЦеннообразованиеЧерчениеЭкологияЭконометрикаЭкономикаЭлектроникаЮриспунденкция |
DE SOCIETATE
ПРО ТОВАРИСТВО
Societatem coire solemus aut totorum bonorum, quam Graeci specialiter negotiations, ueluti mancipiorum emendorum uendendorumque, aut olei uini frumenti emendi uendendique. 1. Et quidem si nihil de partibus lucri et damni nominatim conuenerit, aequales scilicet partes et in lucro et in damno spectantur. quod si expressae fuerint partes, hae seruari debent: nee enim umquam dubium fuit, quin ualeat conuentio, si duo inter se pacti sunt, ut ad unum quidem duae partes et damni et lucri pertineant, ad alium tertia. 2. De ilia sane conuentione quaesitum est, si Titius et Seius inter se pacti sunt, ut ad Titium lucri duae partes pertineant, damni tertia, ad Seium duae partes damni, lucri tertia, an rata debet haberi conuentio? Quintus Mucius contra naturam societatis talem pactionem esse existimauit et ob id non esse ratam habendam. Seruius Sulpicius, cuius sententia praeualuit, contra sentit, quia saepe quorundam ita pretiosa est opera in societate, ut eos iustum sit meliore condicione in societatem admitti: nam et ita coiri posse societatem non dubitatur, ut alter pecuniam conferat, alter non conferat et tamen lucrum inter eos commune sit, quia saepe opera alicuius pro pecunia ualet. et adeo contra Quinti Mucii sententiam optinuit, ut illud quoque constiterit posse conuenire, ut quis lucri pattern ferat, damno non teneatur, quod et ipsum Seruius conuenienter sibi existimauit: quod tamen ita intellegi oportet, ut, si in aliqua re lucrum, in aliqua damnum allatum sit, compensatione facta solum quod superest intellegatur lucri esse. 3. Illud expeditum est, si in una causa pars fuerit expressa, ueluti in solo lucro uel in solo damno, in altera uero omissa: in eo quoque quod praetermissum est eandem partem seruari. 4. Manet autem societas eo usque, donee in eodem consensu perseuerauerint: at cum aliquis renuntiauerit societati, soluitur societas. sed plane si quis callide in hoc renuntiauerit societati, ut obueniens aliquod lucrum solus habeat, ueluti si totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset relictus, in hoc renuntiauerit societati, ut hereditatem solus lucrifaceret, cogitur hoc lucrum communicare: si quid uero aliud lucrifaceret, quod non captauerit, ad ipsum solum pertinet: ei uero, cui renuntiatum est, quidquid omnino post renuntiatam societatem adquiritur, soli conceditur. 5. Soluitur adhuc societas etiam morte socii, quia qui societatem contrahit certam personam sibi eligit. sed et si consensu plurium societas coita sit, morte unius socii soluitur, etsi plures supersint, nisi si in coeunda societate aliter conuenerit. 6. Item si alicuius rei contracta societas sit et finis negotio impositus est, finitur societas. Поиск по сайту: |
Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав. Студалл.Орг (0.003 сек.) |