АвтоАвтоматизацияАрхитектураАстрономияАудитБиологияБухгалтерияВоенное делоГенетикаГеографияГеологияГосударствоДомДругоеЖурналистика и СМИИзобретательствоИностранные языкиИнформатикаИскусствоИсторияКомпьютерыКулинарияКультураЛексикологияЛитератураЛогикаМаркетингМатематикаМашиностроениеМедицинаМенеджментМеталлы и СваркаМеханикаМузыкаНаселениеОбразованиеОхрана безопасности жизниОхрана ТрудаПедагогикаПолитикаПравоПриборостроениеПрограммированиеПроизводствоПромышленностьПсихологияРадиоРегилияСвязьСоциологияСпортСтандартизацияСтроительствоТехнологииТорговляТуризмФизикаФизиологияФилософияФинансыХимияХозяйствоЦеннообразованиеЧерчениеЭкологияЭконометрикаЭкономикаЭлектроникаЮриспунденкция

DE PVBLICIS IVDICIIS

ПРО ПУБЛІЧНІ СУДИ

 

Publica iudicia neque per actiones ordinantur nee omnino quicquam simile habent ceteris iudiciis, de quibus locuti sumus, magnaque diuersitas est eorum et in instituendis et in exercendis.

1. Publica autem dicta sunt, quod cuiuis ex populo exsecutio eorum plerumque datur.

2. Publicorum iudiciorum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. capitalia dicimus, quae ultimo supplicio adficiunt uel aquae et ignis interdictione uel deportatione uel metallo: cetera si qua infamiam irrogant cum damno pecuniario, haec publica quidem sunt, non tamen capitalia.

3. Publica autem iudicia sunt haec. lex lulia maiestatis, quae in eos, qui contra imperatorem uel rem publicam aliquid moliti sunt,

suum uigorem extendit. cuius poena anitnae amissionem sustinet et memoria rei et post mortem damnatur.

4. Item lex lulia de adulteriis coercendis, quae non solum temeratores alienarum nuptiarum gladio punit, sed etiam eos, qui cum masculis infandam libidinem exercere audent. sed eadem lege lulia etiam stupri flagitium punitur, cum quis sine ui uel uirginem uel uiduam honeste uiuentem stuprauerit. poenam autem eadem lex irrogat peccatoribus, si honesti sunt, publicationem partis dimidiae bonorum, si humiles, corporis coercitionem cum relegatione.

5. Item lex Cornelia de sicariis, quae homicidas ultore ferro persequitur uel eos, qui hominis occidendi causa cum telo ambulant, telum autem, ut Gaius noster in interpretatione legis duodecim tabularum scriptum reliquit, uulgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur: sed et omne significatur, quod manu cuiusdam mittitur: sequitur ergo, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur. dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, a Graeca... et hanc significationem inuenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi... admonet nos Xenophon, nam ita scripsit:... autem appellantur a sica, quod significat ferreum cultrum. eadem lege et uenefici capite damnantur, qui artibus odiosis, tarn uenenis uel susurris magicis homines occiderunt uel mala medicamenta publice uendiderunt.

6. Alia deinde lex asperrimum crimen noua poena persequitur, quae Pompeia de parricidiis uocatur. qua cauetur, ut, si quis parentis aut filii aut omnino adfectionis eius, quae nuncupatione parricidii continetur, fata properauerit, siue clam siue palam id ausus fuerit, nee non is, cuius dolo malo id factum est, uel conscius criminis existit, licet extraneus sit, poena parricidii punietur et neque gladio neque ignibus neque ulla alia sollemni poena subicietur, sed insutus culleo cum cane et gallo gallinaceo et uipera et simia et inter eius ferales angustias comprehensus, secundum quod regionis qualitas tulerit, uel in uicinum mare uel in amnem proiciatur, ut omni elementorum usu uiuus carere incipiat et ei caelum superstiti, terra mortuo auferatur. si quis autem alias cognatione uel adfinitate coniunctas personas necauerit, poenam legis Corneliae de sicariis sustinebit.

7. Item lex Cornelia de falsis, quae etiam testamentaria uocatur, poenam irrogat ei, qui testamentum uel aliud instrumentum falsum scripserit signauerit recitauerit subiecerit quiue signum adulterinum fecerit sculpserit expresserit sciens dolo malo. eiusque legis poena in seruos ultimum supplicium est, quod et in lege de sicariis et ueneficis seruatur, in liberos uero deportatio.

8. Item lex lulia de ui publica seu priuata aduersus eos exoritur, qui uim uel armatam uel sine armis commiserint. sed si quidem armata uis arguatur, deportatio ei ex lege lulia de ui publica irrogatur: si uero sine armis, in tertiam partem bonorum publicatio imponitur. sin autem per uim raptus uirginis uel uiduae uel sanctimonialis uel aliae fuerit perpetratus, tune et peccatores et ei, qui opera flagitio dederunt, capite puniuntur secundum nostrae constitutionis defmitionem, ex qua haec apertius possibile est scire.

9. Lex lulia peculatus eos punit, qui pecuniam uel rem publicam uel sacram uel religiosam furati fuerint. sed si quidem ipsi iudices tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, capitali animaduersione puniuntur, et non solum hi, sed etiam qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt uel qui subtracta ab his scientes susceperunt: alii uero, qui in hanc legem inciderint, poenae deportationis subiugentur.

10. Est inter publica iudicia lex Fabia de plagiariis, quae interdum capitis poenam ex sacris constitutionibus irrogat, interdum leuiorem.

 

11. Sunt praeterea publica iudicia lex lulia ambitus et lex lulia repetundarum et lex lulia de annona et lex lulia de residuis, quae de certis capitulis loquuntur et animae quidem amissionem non irrogant, aliis autem poenis eos subiciunt, qui praecepta earum neglexerint.

12. Sed de publicis iudiciis haec exposuimus, ut uobis possibile sit summo digito et quasi per indicem ea tetigisse. alioquin diligentior eorum scientia uobis ex latioribus digestorum siue pandectarum libris deo propitio aduentura est.


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 32 | 33 | 34 | 35 | 36 | 37 | 38 | 39 | 40 | 41 | 42 | 43 | 44 | 45 | 46 | 47 | 48 | 49 |

Поиск по сайту:



Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав. Студалл.Орг (0.003 сек.)